8875. `Deus zelotes': quod significet quod inde falsum et malum, constat ex eo quod `Deus zelotes' in genuino sensu sit Divinum Verum Divini Boni, `Deus' enim praedicatur de vero, n. 2585, 2769, 2837, 2822, 3921 fin., 4287, 4402, 7010, 7268, 8301, et `zelotes' de bono, ut {1} videbitur infra; at `Deus zelotes' respective ad illos qui non recipiunt Divinum Verum Divini Boni Domini, est falsum et malum, nam qui in opposito sunt percipiunt Divinum Verum ut falsum, ac Divinum Bonum ut malum; quisque enim ex quali suo videt illa; inde est quod zelus Domini, qui in se est amor (c)et miseratio, appareat illis ut ira, nam cum Dominus ex amore ac misericordia tutatur Suos in caelo, illi qui in malo sunt indignantur et irascuntur contra bonos, (c)et irruunt [n] sphaeram {2} ubi Divinum Verum ac Divinum Bonum, conatu perdendi illos qui ibi, et tunc Divinum Verum Divini Boni {3} operatur apud {4}illos, ac facit ut sentiant cruciatus quales in inferno; inde est quod tribuant Divino excandescentiam et iram, et quoque omne malum, cum tamen in Divino prorsus nihil irae est et prorsus nihil mali {5}, sed (o)pura clementia et misericordia; ex quibus patet cur `zelotes' significat falsum et malum, et cur `zelus' iram; videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe quod excandescentia et ira tribuantur Domino, cum tamen sunt {6} apud illos qui in malo sunt, seu qui in ira contra Divinum, n. 5798, 6997, 8284, 8483; quod mala, punitiones, et vastationes similiter tribuantur Domino, cum tamen apud Dominum non {7} nisi quam amor et misericordia est, n. 2447, (x)6071, 6559, (x)6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8214, 8223, 8226-8228, 8282, 8632; quod mali seipsos devastent, inque damnationem ac infernum conjiciant, per quod conantur destruere bonum et verum, n. (x)7643, 7679, 7710, 7926, 7989; quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, n. 1861 fin., 6832, 8197. [3] Quod `zelus Domini' sit amor et misericordia, et quod cum Dominus tutatur bonos contra malos, appareat sicut hostilitas et quoque sicut ira, constat ex sequentibus locis in Verbo: quod zelus Domini sit amor et misericordia, apud Esaiam, Prospice e caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et (x)decoris Tui, et ubi zelus Tuus et virtutes Tuae; commotio viscerum Tuorum et miserationes Tuae erga me se continuerunt, lxiii 15;
`zelus' ibi pro misericordia, quae est `commotio viscerum,' et praedicatur de bono, nam dicitur `zelus Tuus et virtutes Tuae,' ubi `zelus' dicitur de bono, et `virtutes' de vero, pariter `commotio viscerum' de bono, ac `miserationes' de vero; pariter `habitaculum sanctitatis' pro caelo {8} ubi illi qui e {9} regno caelesti, et `habitaculum decoris' pro caelo {10} ubi illi qui e regno spirituali; inde etiam patet quod in Verbo ubi dicitur de bono etiam dicatur de vero, ob conjugium caeleste, quod est {11} boni et veri, in singulis Verbi, ita Dominus quoad sua bina nomina, Jesus et Christus, quae significant conjugium Divinum quod in Domino {12}, de quibus videatur n. 683, 793, 802, 2516, {13} 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 8339 fin., 7945, 8339: [4] apud eundem, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus umero principatus; vocavit {14} nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater (x)aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis; zelus Jehovae faciet hoc, (x)ix 5, 6 [A.V. 6, 7];
ibi de Domino ac Ipsius Adventu; `zelus Jehovae faciet hoc' pro quod ex ardente amore salvandi genus humanum: apud eundem, Ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zione; zelus Jehovae faciet hoc, xxxvii 32;
`zelus Jehovae faciet hoc' pro quod ex amore et misericordia: [5] apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Nunc reducam captivitatem Jacobi, et miserebor totius domus Israelis; et zelabo pro nomine sanctitatis Meae, xxxix 25;
`zelare' pro misereri: apud Davidem, Zelus domus Tuae consumpsit me, Ps. lxix 10 [A. V. 9];
ibi de Domino; `zelus domus Jehovae' pro amore erga illos qui recipiunt bonum et verum, nam illi sunt domus Jehovae.' [6] Quod zelus seu misericordia Domini cum tutatur bonos, appareat sicut hostilitas, apud Esaiam, Jehovah sicut heros exibit, sicut vir belli excitabit zelum, vociferabitur et clamabit, super hostes Suos invalescet, xlii 13:
et apud Joelem, Zelabit Jehovah pro terra Sua, et parcet populo Suo, ii 18. [7] Quod zelus Domini dicatur ira et excandescentia quia misericordia ita apparet malis, apud Moschen {15}, Non ibitis post deos alios, de diis populorum qui circum vos, nam Deus zelotes Jehovah Deus tuus in medio tui; ne forte exardescat ira Jehovae Dei tui contra te, et perdet te desuper faciebus terrae, Deut. xvi 14, 15:
apud eundem, Ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, per abominationes iratum reddiderunt Ipsum; sacrificant daemonibus, illi zelum Meum moverunt per non deum, ad iram provocarunt Me vanitatibus suis, Deut. xxxii 16, [17,] 21:
apud Ezechielem, Cum consummabitur ira Mea, et excandescentiam Meam quiescere faciam in illis, paenitebit Me, ut cognoscant quod Ego Jehovah locutus sim {16} in zelo Meo, cum consummaverim excandescentiam Meam in iis, v 13:
apud Sachariam, Dixit ad me angelus Jehovae in me, Clama dicendo, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Zelavi pro Hierosolyma, et pro Zione zelo magno; indignatione enim magna Ego indignatus contra gentes securas, i 14, 15, viii 2:
apud Zephaniam, Effundam super illos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, iii 8:
apud Moschen, Non placebit Jehovae condonare illi, sed tunc fumabit ira Jehovae; et zelus Ipsius contra virum istum, et requiescet omnis maledictio super illo, [Deut.] xxix 19 [A.V. 20]:
apud Davidem, Quousque, Jehovah, succensebis in perpetuum? ardebit sicut ignis zelus Tuus; effunde iram Tuam super gentes, quae non noverunt Te, Ps. lxxix 5, 6:
pariter zelus Jehovae ut ira, Ps. (x)xxxviii 2 [A.V. 1]; Ezech. xvi 42, xxiii 25, xxxviii 19. Ex his constare potest quid `zelus Jehovae,' seu quid `Deus zelotes,' quod nempe in sensu genuino sit amor et misericordia; in sensu autem non genuino, qualis apparet illis qui in malis et falsis, quod sit ira et vastatio. [8] Sciendum quod tunc imprimis Jehovah, hoc est, Dominus, dicatur zelotes aut vindex {17}, cum corrumpitur id quod universaliter apud hominem Ecclesiae {18} regnabit, nempe Divinum, quod super omnia amabitur, vel cogitabitur, vel timebitur; id cum `corruptum seu' deletum est, tunc pro luce caelesti mera caligo subit, nam non amplius est influxus ejus {19} a Divino, quia nulla receptio; inde est quod dicatur, Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et quartos osoribus Meis;
et (o)hoc si deos alios colerent, aut sculptile aut similitudines sibi facerent; nam haec corrumpunt Divinum quod universaliter regnaturum est; [9] ideo similiter alibi apud Moschen, Cavebitis ne faciatis vobis sculptile (t)ullius figurae, nam Jehovah Deus [tuus] est ignis comedens, Deus zelotes, Deut. iv 23, 24:
et apud eundem, Non adorabis Deum alium, quia Jehovah nomen zelotes, zelotes Ille, Exod. xxxiv 14. Apud gentem Israeliticam id tam severe interdictum fuit quia adoratio aliorum deorum, sculptilium, et imaginum, delevit omne repraesentativum Ecclesiae apud illos; in caelo enim est Jehovah, hoc est, Dominus, universale {20} regnans; Divinum Ipsius implet omnia ibi {21}, et facit vitam omnium; {22} si aliud pro Divino coleretur, periisset omne repraesentativum, et sic communicatio caeli. @1 quod$ @2 i illorum$ @3 ac Divinum Bonum$ @4 in$ @5 i nec irae est$ @6 d cum tamen i sed quod sint$ @7 nihil$ @8 , per quod intelligitur coelum$ @9 in$ @10 quod est coelum$ @11 hoc est,$ @12 quae sunt Ipsius attributa, Jesus et Christus, et sic conjugium Divinum quod in Domino, in singulis Verbi$ @13 i 2712,$ @14 S usually has vocabitur in quotations of this text.$ @15 Apud Esajam, Apud Moschen$ @16 sum IT$ @17 vocatur Deus Zelotes, et quasi Vindex$ @18 o A, but apud hominem appears in deletions that precede.$ @19 Before receptio$ @20 universale possibly altered to universaliter$ @21 illi$ @22 i inde erat$