8873. `Non incurvabis te illis, et non servies illis': quod significet non illis Divinum cultum, constat ex significatione `incurvare se' quod sit humiliatio, de qua n. 2153, 5682, 6266, 7068, et ex significatione `servire' quod sit submissio, de qua n. 5164; quod sit cultus Divinus, est quia humiliatio et submissio sunt essentialia cultus, nam cultus absque illis non est cultus sed est gestus ad imitamen illorum qui in vero (x)cultu; in quo gestu nihil vitae est, nam vita a Domino influit solum in cor humile et submissum, hoc enim aptum est ad recipiendum; quod ita sit, est quia (o)cum cor vere humile est, nihil amoris sui et amoris mundi obstant; {1} quod utrumque dicatur, est quia `incurvare se' significat cultum ex bono amoris, et `servire' cultum ex vero fidei. @1 i inde est quod non cultus Divinus significetur per non incurvabis te illis et non servies illis,$