8861. `Et locutus est Deus omnia verba haec, dicendo': quod significet vera Divina illis in caelis et illis in terris, constat ex significatione `verborum quae Deus locutus' quod sint vera Divina, nam quae Deus loquitur non sunt nisi quam vera; inde etiam verum Divinum vocatur Verbum, et Verbum est Dominus apud Johannem i 1, ex causa quia Dominus fuit ipsum Divinum Verum cum in mundo erat, et postea cum glorificatus est, factus est Divinum Bonum, ac tunc ex Ipso omne Divinum Verum procedit; hoc Divinum Verum {1} est angelis lux, quae lux etiam est quae illuminat visum nostrum internum, qui est intellectus; [2] hic visus quia non naturalia sed spiritualia videt, pro objectis habet vera, in intellectu {2}spiritualia, quae vocantur fidei, sed in naturali pro objectis habet vera status civilis quae sunt justi, et quoque vera status moralis quae sunt honesti, et ultimo vera naturalia quae sunt conclusiones ex objectis sensuum externorum, imprimis visus. Ex his videri potest quo ordine consequuntur vera, et quod omnia et singula originem ducant ex veris Divinis, quae sunt interna principia omnium; etiam formae illorum in quibus sunt, inde originem duxerunt, nam illae creatae sunt ad recipiendum et {3} continendum; inde constare potest quid intelligitur per quod omnia creata sint per Verbum apud Johannem i 1-3; nam verum Divinum est ipsissimum essentiale, {4}et est unicum substantiale, per quod omnia. @1 i in coelo$ @2 vera spiritualia, quae sunt vitae aeternae, et$ @3 i ad$ @4 immo unicum essentiale, ex quo omnia$