8815. `Et vox buccinae {1}vehemens valde': quod significet statum caelestem qui circum, constat ex significatione `vocis' seu `soni buccinae' quod sit verum boni caelestis; `vox' {2} est verum, et `buccina' est bonum caeleste, ut supra n. 8802; quod sit status caelestis qui circum, est quia Divinum in caelo est in medio seu intimo, hoc est, in supremo ibi; at caelum respective ad angelos est circum seu extra, hoc est, infra, nam quod circum est etiam est extra, et quod extra est etiam est infra; ipsum verum Divinum in caelo significatur per `voces et fulgura,' verum autem caeleste seu angelicum Divino {3}adjunctum, quod infra seu circum est, significatur per `vocem buccinae'; similiter ac apud Sachariam, Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius; et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, ix 14:
et apud Davidem, Ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum voce buccinae, Ps (x)xlvii 6 [A.V. 5];
`clangor' pro vero boni spiritualis, `vox buccinae' pro vero boni caelestis. [2] Divinum Verum quod per caelum transit etiam intelligitur per tubas quibus angeli clanxerunt, Apoc. viii 2, 6-8, 12, 13, ix 14; repraesentatum etiam est verum Divinum e caelo per septem buccinas quibus septem sacerdotes clanxerunt ante arcam seu coram Jehovah, cum muri urbis Jericho caderent, Jos. vi; tum per buccinas quibus insonuerunt trecenti viri, qui cum Guideone, circum castra Midianis, Amaleki, et filiorum orientis, Jud. vii; causa {4}quod buccinae {5}illum effectum ederent, fuit, (x)quia repraesentabant verum Divinum per caelos, quod tale est ut perficiat bonos at destruat malos; quod perficiat bonos, est quia hi recipiunt Divinum Bonum quod est in Vero, at quod destruat malos, est quia hi non recipiunt Divinum Bonum quod inibi; {6}`muri Jericho' significabant falsa quae defendebant mala, ac `Midian, Amalek, et filii orientis, circum quorum castra trecenti viri Guideonis clanxerunt buccinis' significabant illos qui in malis et inde falsis. @1 gravis AIT$ @2 i enim$ @3 conjunctum$ @4 est quia$ @5 significabant$ @6 inde est quod Divinum Verum omnes qui in coelo sunt perficiat, at omnes qui in inferno sunt, destruat$