Arcana Coelestia (Potts) n. 8810

Previous Number Next Number See English 

8810. Vers. 16-19. Et fuit in die tertio in fieri mane, et fuit voces et fulgura, et nubes gravis super monte, et vox buccinae vehemens valde, et trepidabat omnis populus qui in castris. Et exire fecit Moscheh populum obviam Deo (x)e castris, et constiterunt in inferioribus montis. Et mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis, et tremiscebat totus mons valde. Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde; Moscheh loquebatur et Deus respondebat illi in voce. `Et fuit in die tertio' significat in fine purificationis: `in fieri mane' significat statum cum in bono: `et fuit voces et fulgura significat statum Divinum in quo revelatio: `et nubes gravis super monte significat statum Divinum respective ad illos qui recepturi: `et vox buccinae {1}vehemens valde' significat statum caelestem qui circum: `et trepidabat omnis populus qui in castris' significat sanctum tremorem illis qui recepturi: `et exire fecit Moscheh populum obviam Deo e castris' significat potentiam veri a Divino ad parandum illos ut recipiant Divinum in bono quod illis: `et constiterunt in inferioribus montis' significat longe a bono amoris caelestis: `et mons Sinai fumabat totus ille' significat apparitionem boni caelestis in maximo obscuro: `propter quod descendit super illum Jehovah in igne' significat quia Divinum ibi in amore caelesti: `et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis' significat obscurum sicut obscurum ex cupiditatibus: `et tremiscebat totus mons valde' significat caeli commotionem: `et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde' significat commune revelationis per caelum angelicum: `Moscheh loquebatur et Deus respondebat illi in voce' significat per influxum veri a Divino, in quo ipsum Divinum. @1 gravis AIT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church