Arcana Coelestia (Potts) n. 88

Previous Number Next Number See English 

88. Homo spiritualis cum fit caelestis, vocatur 'opus Dei' quia Dominus solus pugnavit pro eo, et eum creavit, formavit, et fecit; quare hic dicitur 'absolvit Deus in die septimo opus Suum,' et bis 'quievit ab omni opere Suo'. Apud prophetas passim appellatur 'opus manuum et digitorum Jehovae,' ut apud Esaiam ubi de regenerato agitur, Sic dixit Jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me super filiis Meis, et super opere manuum Mearum praecipite Mihi. Ego feci terram, et hominem super ea creavi Ego, manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui illorum praecepi....Quia sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens illam; Ille firmans illam, non vacuitatem {x}creavit eam, ad habitandum formavit eam; Ego Jehovah,...et nemo praeterea Deus praeter Me, {x}xlv 11, 12, 18, 21:

quod nova creatio, seu regeneratio, solius Domini opus sit, inde constat. Satis distincte adhibentur voces creare, formare, et facere, ut hic apud Esaiam, Creans caelos, formans terram, et faciens illam, tum alibi, Omnem vocatum nomine Meo, et ad gloriam Meam creavi illum, formavi illum, etiam feci illum, xliii 7;

similiter in praecedente capite, et in hoc, ut hic, 'quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo'; et hoc semper cum distincta idea in sensu interno; tum ubi Dominus appellatur Creator, aut Formator, aut Factor.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church