Arcana Coelestia (Potts) n. 8764

Previous Number Next Number See English 

8764. `Et tuli vos super alis aquilarum': quod significet et quod ita per vera elevati sint ad lucem caelestem, constat ex significatione {1}`ferre aliquem super alis aquilarum' quod sit elevari in altam usque in lucem caelestem, nam per `ferre' significatur elevari, per `alas' vera spiritualia, et per `aquilam' rationale quoad verum; quod `aquila' id sit, videatur n. 3901, nam aquilae in alto volant; antiqui enim per caelum aspectabile intellexerunt caelum angelicum, etiam simplices crediderunt quod esset ibi domicilium angelorum, et quoque quod in alto, quia propius soli et stellis, esset ipsa lux caelestis; inde est quod per `ferri super alis aquilarum' sit in altum in lucem illam; quod elevatio illuc sit per vera fidei, est quia verum fidei est quod elevat hominem usque ad caelum, ubi est bonum ejus; quod rationale quoad verum sit `aquila,' est quia rationale hominis est caelum ejus, ac naturale est sicut terra respective, nam rationale constituit internum hominem et naturale externum. 2 Quod `alae' sint vera spiritualia, est quia aves in genere significant intellectualia et cogitationes, n. 40, 745, 776, 3219, 5149, 7441, inde `alae' sunt vera spiritualia, quia omne intellectuale est ex illis; intellectuale ex falsis, utcumque perspicax et acutum {2}appareat, non est intellectuale, nam intellectuale videt ex luce caeli, et lux caeli est verum spirituale, hoc est, verum fidei; quapropter ubi non est verum quod fidei, non est lux sed est caligo, ac intellectuale in caligine est nullum intellectuale; `alae' etiam sunt potentiae, quae sunt veri spiritualis ex bono ejus, nam alae apud aves sunt sicut manus (x)ac brachia apud hominem, et per `brachia' et `manus' significantur potentiae, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, (x)8305; quod potentia sit veri spiritualis ex bono, videatur n. 3563, 4931, 5623, (x)6344, 6423. 3 Quod `alae' sint vera spiritualia seu vera fidei, quibus potentia ex bono, ex locis in Verbo alibi {3}patet; quapropter {4}cum alae tribuuntur Divino, per illas significatur Divinum Verum cui omnipotentia, ut {5}ubi `cherubis,' per quos significatur providentia Domini, ut apud Ezechielem, Quattuor facies erant unicuique cherubo, et quattuor alae unicuique; alae eorum erectae unius ad alterum; cuique alae tegentes corpora illorum; audivi sonum alarum {6}tanquam sonum aquarum magnarum, sicut vocem Schaddai; cum ibant, vocem tumultus sicut vocem castrorum; cum stabant remittebant alas suas: audivi vocem alarum illorum, osculantium se unius ad alterum; et vocem rotarum juxta illos. Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai. Similitudo manuum hominis erat sub alis illorum, i 4, 6, 23, 24, iii 13, x 5, 21;

4 quod `alae' hic sint verum Divinum, constat ex singulis descriptionis, tam ex eo quod `alae essent erectae unius ad alterum' quam quod `tegerent corpora,' ut et quod `sonus illarum audiretur sicut sonus aquarum magnarum, sicut vox rotarum, et sicut vox Schaddai,' et quoque quod `similitudo manuum hominis esset sub alis illorum'; quod `alae essent erectae unius ad alterum' repraesentabat consociationem omnium in Divino {7}; quod `tegerent corpora' significabat quod Divinum {8}Verum contegeret Divinum {9}Bonum a quo illud procedit; {10}Divinum enim Bonum est flamma, et Divinum Verum est lux inde; haec circumambit et sic circumtegit illam; ipsa flamma non apparet in caelo, sed modo lux in qua est flamma, quae sic percipitur ut calor, qui est amor; quod `sonus' {11}auditus sit sicut `sonus aquarum magnarum' significat quale Divini Veri in caelo; similiter `vox ejus sicut vox rotarum, et sicut vox Schaddai,' nam `sonus' et `vox' tribuuntur Divino Vero; dicitur ideo `vox aquarum {12}magnarum,' quia `aquae sunt vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, tum `vox rotarum,' quia `rotae' sunt vera doctrinalium ex eo quod `currus' {13}sint doctrinae veri, n. 5321, 5945, 8146, 8148, 8215, ut et `vox Dei Schaddai,' quia `Deus Schaddai' est verum increpans {14}in tentationibus et postea consolans, n. 1992, 4572, 5628; `similitudo manuum hominis sub alis' significabat omnipotentiam quae est Divino Vero, quia `manus' {15}sunt potentia, et in supremo sensu omnipotentia {16}, cum tribuuntur Domino {17}. 5 Ex his constare potest quid repraesentabatur per alas cheruborum qui super propitiatorio quod super arca {18}foederis, et quod expanderentur sursum, et obtegerent propitiatorium, Exod. xxv 20; tum quid repraesentarent cherubi super aulaeis tabernaculi, et super velo; et quoque in templo Salomonis; similiter quid circum novam domum, de qua apud Ezechielem xli 18-20; pariter quid significatur per quattuor animalia circum thronum, quorum unumquodvis habebat pro se sex alas circumcirca, Apoc. iv 8; et quid per seraphim stantes desuper throno, quorum unicuique senae alae, Esai. vi 1, 2. 6 Quod `alae' in sensu interno sint vera spiritualia seu vera fidei, constat apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, venit super Libanum et accepit ramusculum cedris; deduxit in terram negotiationis; deinde sumpsit de semine terrae et posuit in agro sementis; accepit ad aquas magnas, {19}germinavit, et factum est in vitem luxuriantem. Et fuit aquila altera, magna alis, et plena plumis, ad quam ecce vitis applicuit radices suas, et palmites suos emisit ad illam, in agro bono, apud aquas multas; illa plantata ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae, xvii 1-8;

propheticum hoc describit instaurationem Ecclesiae spiritualis a Domino; `aquila' ibi est fides, `magna alis et longa pennis' sunt fidei vera, `acupictura' est scientificum; increscentia inde describitur per `ramusculum cedri ex Libano,' (d)per `terram negotiationis, semen terrae in agro sementis, ad aquas magnas,' ipsa Ecclesia inde est vitis {20}; quod `vitis' sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 1069, 5113, et quod sit Ecclesia externa, n. 6375; at `vitis magnificentiae' quae ab altera aquila, quod sit Ecclesia interna, n. 6376, nam Ecclesiae externum per unam aquilam, et ejus internum per alteram describitur; postea apud prophetam ibi describitur quomodo Ecclesia illa apud antiquos instaurata apud Judaeos perversa {21}est. 7 Similiter per `alas' significatur fidei verum apud Davidem, Si cubueritis inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae ejus flavedine auri, Ps. lxviii 14 [A.V. 13];

`alae columbae' sunt vera fidei; quod `columba' sit fides, videatur n. 870, quae dicuntur `obductae argento,' quia `argentum' est verum ex bono, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999. 8 Quod `alae' sint verum Divinum, etiam constat ea sequentibus locis: apud Esaiam, Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt ala sicut aquilae, xl 31:

apud Davidem, Deus equitavit super cherubo, et volavit, vectus est super alis venti, Ps. xviii 11; Ps. civ 3;

agitur ibi de Divino Vero ac Ipsius potentia: apud eundem, Jehovah sub ala Sua obteget te, et sub alis Ipsius confides; clypeus et parma veritas, Ps. xci 4;

`ala Jehovae obtegi, et sub alis Ipsius confidere' pro tutela et confidentia quae fidei: pariter occultari sub umbra alarum Dei, Ps. xvii 8; {22}in umbra alarum Ipsius confidere, Ps. xxxvi 8 [A.V. 7]; Ps. lvii 2 [A.V. 1]; Ps. lxi 5 [A.V. 4]; in umbra alarum Ipsius cantare, Ps. lxiii 8 [A.V. 7]. 9 Sicut pleraque etiam sensum oppositum habent, ita quoque alae, {23}in quo sensu `alae' significant falsa, ut apud Johannem, E fumo putei abyssi exiverunt locustae, et vox alarum illarum sicut vox currus equorum multorum currentium ad bellum, Apoc. ix 2, 9;

ibi `alae' sunt falsa pugnantia contra verum, nam `locusta' est falsum in extremis, n. 7643. @1 ferre aliquem, cum dicitur super alis aquilarum, quod sit elevari in altum ex significatione alarum, quod sint vera spiritualia, de qua sequitur, et ex significatione aquilarum, quod sint rationale quoad verum, de qua n. 3901, causa quod aquilae id sint est quia in alto volant, antiqui enim per coelum aspectabile intellexerunt coelum angelicum, etiam simplices ex illis crediderunt ibi domicilium angelorum esse, at qui noverunt arcana Ecclesiae sciverunt quod coelum aspectabile seu sidereum modo repraesentaret coelum angelicum, sicut omne quod visibile est in natura invisibilia in Regno Domini, inde est quod aquilae sint rationale, nam rationale in homine est supra ejus naturale, et ibi est coelum ejus; inde est, quod per ferre super alis aquilarum, est elevari per vera ad lucem coelestem, nam quo altius eo interius in coelo crediderunt, et quo interius in coelo, eo in luce illustriore coelesti$ @2 apparet IT$ @3 constat before ex locis$ @4 i etiam$ @5 quum$ @6 quasi$ @7 i Vero$ @8 spirituale$ @9 coeleste$ @10 corpora enim sunt Divinum coeleste, hoc est Divinum Bonum in coelo est flamma, Divinum autem spirituale, seu Divinum Verum ibi est Lux, haec apparet in coelo, non autem illa, tametsi inest$ @11 audiretur$ @12 multarum$ @13 est [sit intended] doctrina$ @14 cum tentatur homo, ac$ @15 est$ @16 i est$ @17 i, et alicui Ipsius tributo, ut hic Providentiae Ipsius$ @18 qui expandebantur sursum, et obtegebant$ @19 luxuriavit AI$ @20 i quae ex illis$ @21 sit$ @22 After Ps. lxiii 8$ @23 d et in quo i et in eo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church