Arcana Coelestia (Potts) n. 8761

Previous Number Next Number See English 

8761. `Et vocavit ad illum Jehovah e monte': quod significet unionem Divini Boni in caelo cum Divino Vero ibi, constat ex significatione `vocare ad illum' seu vocare ad se aliquem, cum dicitur de Divino, quod sit conjunctio, hic unio, {1}quia dicitur de Divino Bono cum Divino Vero, quae per conjunctionem unum fiunt; quod `vocare aliquem ad se' sit conjunctio et quoque praesentia, videatur n. 6047, 6177, 7390, 7451, 7721; quod sit Divinum Bonum cum quo conjunctio, est quia dicitur `Jehovah,' de qua re nunc supra n. 8760, et ex significatione `montis' quod sit bonum Divinum in caelo, de qua mox supra n. 8758, hic caelum, nam sive dicas Divinum Bonum in caelo sive caelum, idem est, quia caelum existit ex illo; se habet hoc sicut abstracta quaecumque a suis subjectis, quae cum dicuntur, usque percipiuntur subjecta in quibus sunt; sicut cum dicitur verum fidei aut bonum charitatis, intelligitur homo Ecclesiae in quo; magis in caelo, nam ibi Divinum Bonum unitum Divino Vero est omne in omnibus, ita vita seu anima caeli. @1 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church