Arcana Coelestia (Potts) n. 8731

Previous Number Next Number See English 

8731. `Et dimisit Moscheh socerum suum': quod significet statum veri Divini accommodatum, constat ex eo quod postquam omnia in ordinem redacta sunt, hoc est, accommodata, nempe cum vera mediata subordinata sunt vero immediate a Divino, {1} sit finis illius status; hic describitur per quod `Moscheh dimisit socerum suum,' nam initium illius status describitur per quod {2}Jethro ad Moschen venerit, et sic consociati sint ob illum finem. Quod non prius a Jehovah mandatum sit ut principes ordinarentur, qui etiam judicarent populum, sed quod ex consilio et suasu Jethronis id factum sit, erat {3}causa ut haec res, de qua in hoc capite agitur, plene in suo ordine repraesentaretur; nam in praecedentibus actum est de priore statu, in (x)quo sunt illi qui ab Ecclesia spirituali cum regenerantur, nempe cum ducuntur a Domino per verum, {4}huic statui succedit alter, qui est ut ducantur a Domino per bonum; versura haec seu mutatio unius status in alterum {5} est quae in hoc capite per `Jethronem' describitur. @1 i tunc$ @2 convenerint ac quod uniti sunt. Non prius ad Moschen$ @3 propter repraesentationem rei de qua in hoc capite per quam illa res plene in suo ordine sisteretur$ @4 cui succedit status$ @5 i, quae post tentationes fit,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church