8729. `Verbum difficile adducent ad Moschen': quod significet mediationem et intercessionem, constat ex illis quae supra n. 8705 explicata sunt; hic dicitur quod adducent verbum ad Moschen, ibi autem quod Moscheh (x)adducet ad Deum, sed utrumque simile involvit.