Arcana Coelestia (Potts) n. 8726

Previous Number Next Number See English 

8726. `Et dedit illos capita super populum': quod significet influxum in illa vera, constat ex significatione `virorum strenuitatis,' qui hic sunt illi quos `dedit capita super populum,' quod sint vera quibus bonum conjungi potest, de qua nunc supra n. 8725; ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum immediate a Divino, de qua {1}saepius; et ex significatione `dare illos capita' quod sit influere, et sic qualificare, ut verum immediate a Divino per illa possit hominem Ecclesiae ducere per bonum. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae prius exposita sunt, quod nempe homo qui regeneratur primum ducatur per verum quod fidei, {2}at cum regeneratus est, ducatur per bonum quod charitatis, n. 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; quodque in primo statu, nempe cum ducitur per verum, influat Dominus per verum Divinum quod immediate ab Ipso procedit, at in altero statu, nempe cum ducitur per bonum, influat Dominus per verum quod tam immediate quam quod mediate {3} ab Ipso procedit, n. 8685, 8701; et quod influxus mediatus aeque sit a Domino {4}quam influxus immediatus, n. 8717; haec sunt quae in hoc versu {5} in sensu interno describuntur; ipse influxus veri {6}mediate a Divino significatur per ea verba, quod `Moscheh dedit illos capita super populum.' @1 supra$ @2 ac$ @3 i per coelum$ @4 ac est$ @5 i iterum$ @6 mediato I, mediatus T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church