8724. `Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit': quod significet effectum secundum ordinationem Divini [Boni], constat absque explicatione, nam per `Jethronem' socerum Moschis repraesentatur Divinum Bonum, n. 8643, et per `Moschen' Divinum Verum quod ex Divino Bono {1} procedit, n. 8644; Divinum Verum quod procedit a Domino ex se nihil agit sed ex Divino Bono, {2}quod est ipsum Divinum, nam Divinum Bonum est Esse, Divinum Verum autem est Existere inde, quare erit Esse in Existere ut hoc aliquid sit, et inde aliquid fiat; Dominus cum {3}fuit in mundo, Divinum Verum fuit, et tunc Divinum Bonum in Ipso fuit Pater; at cum glorificatus est, tunc Ipse factus est Divinum Bonum etiam quoad Humanum; Divinum Verum quod ab Ipso tunc procedit vocatur Paracletus seu Spiritus Veritatis; qui haec duo arcana novit, is, si in illustratione est a Domino, cum legit Verbum, potest esse in intellectu plurium quae Ipse Dominus locutus est de Patre et de Se, {4} et de Paracleto Spiritu Veritatis, quae alioquin mysteria {5}incomprehensibilia forent, prout quae apud Johannem, Jesus dixit, Non potest Filius facere a {6}Seipso quicquam, nisi viderit Patrem facientem; nam quae Ille facit, haec etiam Filius similiter facit: quemadmodum Pater habet vitam in {6}Seipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in {6}Seipso, v 19, 26:
tum apud eundem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, vii 39:
et alibi, Si non abirem, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam illum ad vos; Spiritus Ille Veritatis non loquetur a {1}Seipso sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo, accipiet, xvi 7, 13 [, 14];
et plura similia alibi. @1 i, quod est Dominus,$ @2 hoc est, Domino$ @3 After mundo$ @4 i ut IT$ @5 non comprehensibilia$ @6 Se Ipso IT$ @7 Se Ipso IT$