Arcana Coelestia (Potts) n. 8696

Previous Number Next Number See English 

8696. Vers. 17-23. Et dixit socer Moschis ad illum, Non bonum verbum quod tu facis. Marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum, quia grave prae te verbum; non potes facere illud solus tu. Nunc audi vocem meam, consulam tibi, et erit Deus tecum; esto tu populo apud Deum, et adducas tu verba ad Deum. Et doceas illos statuta et leges, [et] notam facias illis viam ibunt in qua, et opus quod facient. Et tu videas ex omni populo viros strenuitatis timentes Deum, viros veritatis odientes lucrum; et ponas {1}illos principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. Et judicent populum in omni tempore, et erit, omne verbum magnum adducant ad te, et omne verbum parvum judicent illi; et devolve desuper te, et portent tecum. Si verbum hoc facias, et praeceperit tibi Deus, et potes consistere; et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace. `Et dixit socer Moschis ad illum' significat praevidentiam: `Non bonum verbum quod tu facis' significat quod mutatio fiet: `marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum' significat quod sic periturum verum quod inseminatum est: `quia grave prae te verbum' significat quod non possibile, quia non ex ordine: `non potes facere illud solus tu' significat quod absque influxu veri {2}ex bono aliunde: `nunc audi vocem meam' significat ex unione consensum: `consulam tibi, et erit Deus tecum' significat quod ex Divino: `esto tu populo apud Deum' significat verum immediate a Domino procedens: `et adducas tu verba ad Deum' significat mediationem et intercessionem: `et doceas illos statuta et leges' (x)significat quod a vero immediato a Domino bona et vera externa et interna Ecclesiae: `et notam facias illis viam ibunt in qua' significat intelligentiae lucem et inde vitam: `et opus quod facient' significat fidem actu: `et tu videas ex omni populo' significat electionem verorum inservientium: `viros strenuitatis timentes Deum' significat quibus bonum a Divino conjungi {3}potest: `viros veritatis odientes lucrum' significat {4}quibus vera sunt pura absque (x)fine mundano: `et ponas {5}illos principes millenorum' significat primaria quae in primo gradu sub vero immediato a Divino: `principes centenorum significat primaria in secundo gradu: `principes quinquagenorum' significat primaria intermedia: `et principes decadum' significat primaria in tertio loco: `et judicent populum in omni tempore' (x)significat dispositionem sic in perpetuum: `et erit, omne verbum magnum adducant ad te' significat quod omne a vero immediate a Divino: `et omne verbum parvum judicent illi' significat apparentiam (x)quorundum singularium et particularium aliunde: `et devolve desuper te, et portent tecum' significat sic functiones et officia pro illis: `si verbum hoc facias, et praeceperit tibi Deus' significat cum sic ex Divino: potes consistere' significat sic mansionem apud illos: `et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace' significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali sic in bono erunt, et ex bono ducentur. @1 See p. 120, note 2, which reads: Heb (`alehem) = super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$ @2 a Divino IT$ @3 d possit i potest cp n. 8710$ @4 quia altered to quibus cp n. 8711$ @5 See p. 120, note 2, which reads: Heb (`alehem) = super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church