8666. `Et venerunt in tentorium': quod significet sanctum unionis, constat ex significatione `tentorii' quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 4128, ita sanctum unionis, quia amor est unio; inde `venire in tentorium' est ex sancto amore uniri. Agitur in hoc versu de unione Divini Boni cum {1}vero Divino, et quia omnis unio fit primum per influxum unius in alterum ac inde perceptionem, dein per applicationem, tum per immissionem, postea per conjunctionem; idcirco primum describitur influxus et inde perceptio, n. 8660, dein applicatio, n. 8662, tum immissio, n. 8663, postea conjunctio, n. 8664, demum unio per amorem {2}. @1 d Vero Divino i Divino Vero$ @2 i, quae per venire in tentorium significatur$