Arcana Coelestia (Potts) n. 8644

Previous Number Next Number See English 

8644. `Socer Moschis': quod significet ex quo bonum conjunctum vero Divino, constat ex significatione `soceri' quod sit bonum ex quo bonum conjunctum vero, de qua n. 6827, et ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua n. 6752, 6771, (t)7010, 7014, 7382; quod `socer' sit bonum ex quo bonum conjunctum vero, est quia uxor significat bonum cum vir verum, n. 2517, 4510, 4823 {1}. Quia in sequentibus agitur de conjunctione Divini Boni cum Divino Vero, ut inde ordinatio fiat apud hominem Ecclesiae, sciendum quod inter Divinum Bonum et Divinum Verum {2} discrimen sit quod Divinum Bonum sit in Domino, et Divinum Verum a Domino; se habent illa sicut ignis solis et lux quae inde; ignis est in sole, {3}et lux a sole, in hac non est ignis sed calor; Dominus etiam in altera vita est Sol, et quoque 2 est Lux; in Sole ibi, qui est Ipse, est ignis Divinus, qui est Divinum Bonum Divini Amoris; a Sole illo est lux Divina, quae est Divinum Verum a Divino Bono; in Divino hoc Vero est quoque Divinum Bonum, sed non quale est in Sole, est accommodatum ad receptionem {4} in caelo; {5}nisi enim accommodatum esset ad receptionem, {6}caelum non potuisset existere, nam nullus angelus potest sustinere flammam ex Divino Amore, consumeretur momento, sicut si solis mundi flamma immediate afflaret hominem; quomodo autem Divinum Bonum 3 Divini Amoris Domini {7} accommodatur ad receptionem, a nemine sciri potest, ne quidem ab angelis in caelo, quia accommodatio est Infiniti {8}ad finitum; et Infinitum est tale ut transcendat omnem intelligentiam finiti, usque adeo ut cum intelligentia finiti {9}vult illuc intuitionem suam {10}immittere, cadat sicut qui in profundum maris et pereat. Quod Dominus sit Sol in caelo, et quod Sol ibi sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et quod Lux inde sit Divinum Verum, ex quo intelligentia, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3190, 3195, {11} 3222, 3223, 3225, 3339, 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4408, 4409, 4415, 4523, 4533, 4696, 7083, 7171, 7174, 7270, 8197. @1 i; et quod etiam praedicetur in supremo sensu, n. 7022$ @2 i hoc$ @3 sed non est in Luce, modo ex igne calor$ @4 i illius$ @5 nam nisi$ @6 periret coelum$ @7 i per Divinum Verum$ @8 ut agere possit in finitum, et inibi vivere$ @9 illuc velit$ @10 mittere$ @11 i 3282, I but possibly n. 3283 was intended.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church