Arcana Coelestia (Potts) n. 8630

Previous Number Next Number See English 

8630. Quia incolae telluris Jovis per aliam viam sibi intelligentiam comparant quam incolae nostrae telluris, et praeterea alia indole sunt ex vita, ideo non possunt simul esse, sed si appropinquant, vel fugiunt illos vel repellunt. {1}Sunt sphaerae, quae sphaerae spirituales vocandae {2}, quae ex unaquavis societate {3}continue emanant, immo exundant; sphaerae illae sunt ex activo affectionum et inde cogitationum, ita sunt ipsius vitae: de sphaeris videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504, 1505, 1507, 1505, 1510-1519, 2401, 4464, 5179, 6206, 6598-6613, (a)7454, 8063; consociationes in altera vita omnes fiunt 2 secundum sphaeras; quae concordant conjunguntur secundum concordantiam, quae discordant repelluntur secundum discordantiam; unaquaevis provincia in Maximo Homine, cui aliquod membrum ac organum in corpore humano correspondet, suam sphaeram ab alterius provinciae sphaera distinctam habet, inde conjunctio mutua illorum qui ad eandem provinciam pertinent, et disjunctio illorum qui ad aliam. Spiritus et angeli qui e tellure Jovis sunt referunt in Maximo Homine IMAGINATIVUM COGITATIONIS, et sic statum activum partium interiorum; nostrae autem telluris spiritus referunt varias functiones partium exteriorum corporis, in quas, cum dominari volunt, imaginativum cogitationis influere non potest; inde oppugnantiae inter sphaeras. @1 The remainder of this is written in A immediately after n. 8634$ @2 i sunt$ @3 continuo IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church