Arcana Coelestia (Potts) n. 8624

Previous Number Next Number See English 

8624. `Et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi': quod significet bellum continuum et tutelam Domini contra illos qui in falso mali interioris, constat ex eo quod nomina quae ab antiquis in Ecclesia indebantur significaverint quale et statum rei de qua tunc agebatur, {1}et quod quoque involverint eadem ipsis nominibus, n. 340, 1946, 3422, 3498; quale et status rei de qua hic agitur, est quod bellum Jehovae erit contra Amalekum a generatione in generationem, in sensu interno, quod bellum perpetuum erit contra illos qui in falso mali interioris; hoc quoque significatur per `Jehovah Nissi'; Jehovah Nissi in lingua originali significat Jehovah vexillum seu signum meum, et per `signum' aut `vexillum' in Verbo significatur convocatio ad bellum; et quia dicitur `bellum Jehovae,' significatur etiam tutela ab Ipso. 2 Quod per vexillum seu signum significetur convocatio ad bellum, constat ex eo quod cum convocationes {2}fierent, sive ad profectiones, sive ad festa, sive ad bellum, {3} clanxerint buccina, {4}et (x)tunc quoque sustulerint signum seu vexillum super montibus; quod clanxerint buccina, videatur Num. x 1-11; quod sustulerint signum seu vexillum, ex his locis: apud Jeremiam, Annuntiate in Jehuda, et in Hierosolyma audiri facite, et dicite, et clangite buccina in terra, proclamate, implete, dicite, congregamini, {5}et intremus in urbes munimenti, erigite vexillum Zionem versus, convenite, ne subsistite, iv 5, 6:

apud Esaiam, Omnes habitatores orbis, et incolae terrae, quando tolletur vexillum, aspicite, et cum clangitur buccina, audite, xviii 3:

apud eundem, Sustulit vexillum gentibus e longinquo, et sibilavit illi ab extremitate terrae; et ecce cito velox adveniet, v 26:

apud eundem, Super monte eminente tollite vexillum, extollite vocem illis, agitate manum, ut veniant portae principum, xiii 2:

apud eundem, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum Meam, et erga populos attollam vexillum Meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super umero apportent, xlix 22;

ex his patet quod per `vexillum' significetur {6}congregatio. 3 Quod vexillum seu signum cum praedicatur de Domino, significet etiam tutelam, constat apud Esaiam, {7}Timebunt ab occasu nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius, quia veniet sicut flumen angustum; spiritus Jehovae vexillum eriget in illo; tunc veniet Zioni Redemptor, lix 19 [, 20]:

apud eundem, Fiet in die illo, radicem Jischaii, qui stans in vexillum populorum, gentes quaerent: et erit (x)quies Ipsius gloria, xi 10. 4 {8}Quia signum, quod in lingua originali exprimitur eadem voce qua vexillum, significabat congregationem, et cum dicebatur de Domino etiam tutelam, ideo expresse mandatum est ut serpens aeneus poneretur super signo, de quo ita apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum; et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet; et fecit Moscheh serpentem aeris, et posuit eum super signum; unde factum est, si momordit serpens virum et aspexit serpentem aeris, revixit, Num. xxi 8, 9;

quod `serpens aeneus' repraesentaverit Dominum, videatur Joh. iii 14, 15; quod etiam tutelam, patet; nam sanatio per inspectionem serpentis qui super signo, significabat sanationem a malis falsi per inspectionem fidei in Dominum; dicit enim Dominus in loco citato apud Johannem, Sicut Moscheh exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat sed vitam aeternam habeat. @1 After 4298$ @2 fiebant$ @3 i tunc$ @4 et signum sustulerint super montibus$ @5 ut$ @6 congregatio, et cum vexillum praedicatur de Domino, significatur etiam tutela, ut$ @7 These two quotations are transposed.$ @8 The remainder of this is missing in A except part of the first few lines, which however are d.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church