Arcana Coelestia (Potts) n. 8615

Previous Number Next Number See English 

8615. `Usque ad occidere solem': quod significet cum status ille desineret, nempe status pugnae cum falso ex interiore malo, constat ex eo quod tempora diei ab ortu solis ad occasum ejus, et iterum ad ortum, significent status mutationes quas subeunt illi qui in altera vita; finis illius status significatur per tempus occasus solis; inde est quod per `usque ad occidere solem' significetur {1}quod status ille desineret; quod tempora diei ab ortu solis ad occasum ejus significent status et eorum mutationes, videatur n. 5672, 5962, 6110, 8426. 2 Quisque qui expendit videre potest quod illa quae in his versibus memorantur contineant arcana quae non exstant in littera, sicut quod Moscheh consisteret super colle: haberet baculum in manu sua: quod vinceret Joschua cum Moscheh elevavit manus, et vinceret Amalek cum Moscheh submisit manus: quod posuerint lapidem sub illo super quo sedit: quodque Aharon et Chur sustentarent manus: et hoc usque dum occideret sol; nisi omnia et singula haec correspondissent cum illis quae in caelo sunt, nusquam potuissent aliquid conferre ad pugnam cum Amaleko; {2}correspondentiae omnem vim habent, usque adeo ut quod fit in terra secundum correspondentias, hoc in caelo valeat, nam correspondentiae sunt ex Divino; qui in bono amoris 3 et fidei sunt, illi in correspondentia sunt, {3}et Divinum facit omnia apud illos, ex Divino enim est bonum amoris et bonum fidei; omnia miracula de quibus in Verbo, per correspondentias facta sunt; Verbum scriptum est ita ut singula ibi usque ad minutissima correspondeant illis quae in caelo; inde {4} Verbum vim Divinam habet, et conjungit caelum cum terra, nam cum legitur Verbum in terra, angeli qui in caelo moventur ad sanctum quod in sensu interno {5}; hoc fit per correspondentias singulorum ibi {6}. @1 cum$ @2 The remainder of this is written in A immediately after n. 8617$ @3 nam$ @4 i quoque$ @5 i est$ @6 i, propter hanc causam datum est Verbum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church