8594. `Et pugnavit cum Israele in Rephidim' significat quod aggressi cum tentationem gravem sustinebant; constat ex significatione `pugnare' quod sit {1}aggredi per falsa ex malo interiore, et ex significatione `Rephidim' quod sit quale tentationis quoad verum, de qua n. 8561. Quid per haec intelligitur, {2}constat ex illis quae nunc supra n. 8593 dicta sunt, quod nempe qui per `Amalekum' repraesentantur, in altera vita aggrediantur illos qui in tentatione sunt, cum in lapsu sunt paene ad succumbendum. @1 quod aggressi, nempe$ @2 patet ab$