Arcana Coelestia (Potts) n. 8585

Previous Number Next Number See English 

8585. `Et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis': quod significet effectum per primaria vera, constat ex significatione `fecit ita Moscheh' quod sit effectus, et ex significatione `seniorum Israelis' quod sint primaria vera, de qua supra n. 8578. Quod prius dictum sit quod Moscheh acciperet secum de senioribus Israelis, et nunc quod fecerit ita ad oculos seniorum Israelis, est quia fides datur per vera, et quidem per primaria, nam ex illis fit illustratio, ut vera inde fluentia, quae vocantur secundaria, clare percipiantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church