8555. Deinde agitur de pugna falsi ex malo contra verum et bonum fidei; illa repraesentatur per pugnam Amaleki contra Israelem; {1} quod illi qui in vero et bono fidei sunt vincant cum spectant sursum ad Dominum, et quod succumbant cum spectant deorsum, repraesentatur per quod filii Israelis vicerint quamdiu Moscheh tenebat manus elevatas, et quod succubuerint quando demittebat illas. @1 i et$