854. Quod 'montes Ararat' significent lumen, constare potest a significatione 'montis' quod sit bonum amoris et charitatis, n. 795, et a significatione 'Ararat,' quod est lumen et quidem lumen regenerati. Lumen novum seu primum regenerati nusquam existit a cognitionibus veritatum fidei, sed ex charitate; se enim habent veritates fidei sicut radii lucis, amor seu charitas sicut flamma; lumen in regenerando non est ex veritatibus fidei, sed ex charitate; ipsae veritates fidei sunt radii luminis inde; ita constat quod 'montes Ararat' significent tale lumen: hoc lumen est primum lumen post tentationem, quod quia primum, est obscurum, et vocatur lumen, non lux.