Arcana Coelestia (Potts) n. 8530

Previous Number Next Number See English 

8530. `Accipe urnam unam': quod significet verum, constat ex significatione `urnae' quod hic sit verum; quod `urna' sit verum, est quia erat vas recipiens `mannae,' per quam significatur bonum, et omne verum est sicut vas boni; inde quoque per `vasa' in genere significantur vera, n. 3068, 3079, 3316, 3318, consequenter per `vasa' in specie, et hic per `urnam.' Quod vera sint vasa recipientia boni, illustrari potest a variis in natura, ut a luce quae est recipiens caloris e sole; per lucem etiam significatur verum, et per calorem in luce significatur bonum: similiter se habet verum (x)ad bonum: se {1}quoque habet sicut vestis ad corpus et sicut corpus ad animam: se (t)quoque habet sicut vas sanguineum et fibra ad inclusum sanguinem et animalem spiritum: se habet porro sicut pulmo ad cor, proinde sicut respiratio {2}quae pulmonis ad pulsum qui cordis: verbo, se habet sicut omnis forma organica corporis ad vitam inibi; ex comparativis his constare potest quale est verum absque bono, seu qualis est fides absque charitate, quod nempe sit sicut formae organicae corporis absque vita: {3} quod sit sicut respiratio pulmonum absque pulsu cordis, seu sicut pulmo absque corde: sitque sicut vas sanguineum et fibra absque sanguine et animali spiritu: tum sicut corpus absque anima: consequenter quod sit sicut inanimatum quid: et si loco boni sit malum, quod sit sicut cadaver. @1 etiam$ @2 quod$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church