Arcana Coelestia (Potts) n. 8522

Previous Number Next Number See English 

8522. `Et sapor ejus sicut placentae in melle': quod significet bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum, constat ex significatione `saporis' quod praedicetur de jucundis quae boni, quia correspondet jucundo sapiendi, de qua n. 3502, 4793, ex significatione `placentae' quod sit bonum spirituale, de qua n. 7978, et ex significatione `mellis' quod sit jucundum naturale, de qua n. 5620, 6857; ex his sequitur quod `sapor ejus sicut placentae in melle' (x)significet bonum quod jucundum quia factum per jucundum ex vero; hic describitur bonum spirituale unde et quomodo existit, (c)ac sic quale est; quod nempe bonum illud sit verum in prima sua origine, et quod bonum fiat ex eo quod ex voluntate, {1} ita ex affectione in actum veniat; quicquid enim homo ex affectione vult, hoc appercipitur ut bonum et ideo etiam vocatur bonum; sed hoc bonum non existere potest quam per jucunda quae sunt naturalis hominis; per ea homo spiritualis introducitur, et cum introductus est, sensum ejus inde habet; hoc nunc est quod significatur per quod `sapor mannae esset sicut placentae in melle.' @1 i ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church