8510. `Exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt': quod significet quod acquirere vellent, sed non datum, constat {1} ex illis quae supra n. 8505 explicata sunt; ibi patet quid sit ex vero quod fidei agere, et quid ex bono quod charitatis, quod nempe qui agit ex vero quod fidei nondum in ordine caeli sit, sed qui agit ex bono quod charitatis in ordine sit; ordo enim quo ducitur homo a Domino est per velle hominis, consequenter per bonum, nam hoc est voluntatis; tunc intelligere ejus inservit, consequenter verum, nam hoc est intellectus. Cum hic status est, tunc sabbatum est, nam tunc quies Domino; ille status existit cum conjunctum bonum est vero; quod ille status sit quies Domini, constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus post sex dierum creationem et laborem die septimo {2}requieverit ab omni opere, Gen. ii 2; hic status est status caeli, inde est quod ipsum caelum dicatur sabbatum, seu in caelo perpetuum sit sabbatum; quod per creationem {3}in Gen. i intelligatur nova creatio seu regeneratio, et per sex dies ibi tentationes et pugnae, videantur quae ad cap. i et ii {4}ibi explicata sunt. @1 i etiam$ @2 quieverit$ @3 ibi$ @4 Genes.$