8501. Vers. 25-27. Et dixit Moscheh, Comedite illud hodie, quia sabbatum hodie Jehovae; hodie non {1}invenietis illud in agro. Sex diebus colligetis illud, et in die septimo sabbatum, non erit in eo. Et fuit in die septimo exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt. `Et dixit Moscheh' significat informationem de hac re: `Comedite illud hodie' significat appropriationem in aeternum: `quia sabbatum hodie Jehovae' significat quia conjunctum est bonum vero a Domino: `hodie non {1}invenietis illud in agro' significat quod tunc non amplius acquiretur bonum per verum: `sex diebus colligetis illud' significat receptionem veri antequam conjungitur bono: `et in die septimo sabbatum' significat quod postea conjunctio: `non erit in eo' significat quod non amplius bonum per verum: `et fuit in die septimo' significat statum conjuncti boni et veri: `exiverunt e populo ad colligendum, et non (x)invenerunt' significat quod acquirere vellent, sed non datum. @1 invenietur IT$