Arcana Coelestia (Potts) n. 8483

Previous Number Next Number See English 

8483. `[Et] succensuit super illos Moscheh': quod significet quod averterent [inde] a se verum Divinum, constat ex significatione `succensere' seu irasci, cum dicitur de Moscheh, per quem repraesentatur verum Divinum, quod sit aversio ab illo, de qua n. 5034, 5798; et quod aversio illa appareat sicut apud {1}Dominum, sed quod sit apud hominem, n. 5798. In Verbo multoties tribuitur Jehovae ira et excandescentia, immo furor, contra homines, cum tamen apud Jehovam erga hominem est purus amor et pura misericordia, (c)et ne hilum irae; {2}hoc dicitur in Verbo ex apparentia, nam cum {3}homines contra Divinum sunt, et inde sibi praecludunt influxum amoris et misericordiae, conjiciunt se in malum poenae ac in infernum; hoc apparet sicut immisericordia et sicut vindicta a Divino {4}propter malum quod egerunt, cum tamen nihil tale inest Divino, sed inest {5}ipsi malo; (d)sed videantur quae {6}de his ostensa sunt prius, n. 1857, 2447, (x)6071, 6832, (x)6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8197, 8214, 8223, 8226-8228, 8282. Ex his patet quod per `succensuit super illos Moscheh' significetur quod averterent a se verum Divinum. @1 Deum$ @2 ita usque in Verbo dicitur$ @3 ipsi$ @4 quia malum egerunt, seu quia Divinum non coluerint, at$ @5 Ipsis malis quae apud illos$ @6 Before videantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church