Arcana Coelestia (Potts) n. 8481

Previous Number Next Number See English 

8481. `Et vermiculavit vermes': quod significet quod inde spurcum, constat ex significatione `vermiculare vermes' quod sit producere spurcum, nam vermes ex spurco et putido nascuntur; falsum mali quod inest bono ex proprio comparatur vermi, quia similiter se habent, corrodit enim et sic cruciat; sunt duo quae faciunt infernum, sicut sunt duo quae faciunt caelum; duo quae faciunt caelum sunt bonum et verum, et duo quae faciunt infernum sunt malum et falsum; consequenter sunt duo illa in caelo quae faciunt felicitatem ibi, et sunt duo haec in inferno quae faciunt cruciatum ibi; cruciatus in inferno a falso comparatur vermi, et cruciatus a malo ibi comparatur igni; ita apud Esaiam, Quemadmodum caeli novi et terra nova quae Ego facturus stabunt coram Me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum; tandem fiet de mense in mensem, et de sabbato in sabbatum suum, et stabunt coram Me; exibunt deinde, et videbunt cadavera virorum praevaricantium contra Me, nam vermis illorum non morietur, et ignis illorum non exstinguetur; et erunt fastidio omni carni, lxvi 22-24:

similiter a Domino, apud Marcum, Ubi vermis illorum non morietur, et ignis non exstinguetur, ix 44, 46, 48;

ibi de Gehenna seu inferno. Spurcities falsi comparatur vermi etiam apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis, Deut. xxviii 39;

`vinum' pro vero ex bono, et in opposito sensu pro falso ex malo, n. 6377.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church