Arcana Coelestia (Potts) n. 8452

Previous Number Next Number See English 

8452. `Et ascendit selav': quod significet jucundum naturale per quod bonum, constat ex significatione `selav' quod sit jucundum naturale {1}; quod `selav' sit jucundum naturale, est quia avis maris erat, et per `avem maris' significatur naturale, {2}perque carnem ejus quae desiderabatur, jucundum, de qua supra n. 8431; quod quoque sit per quod bonum, est quia dabatur in vespera; cum enim in altera vita est status qui correspondet vesperae, tunc spiritus boni, et quoque angeli, remittuntur in statum affectionum naturalium in quibus fuerunt cum in mundo, consequenter in jucunda naturalis sui hominis; causa est ut inde bonum, hoc est, ut inde perficiantur, n. 8426; omnes {3} perficiuntur per implantationem fidei et charitatis in externo seu naturali homine, nam nisi illa ibi implantantur, non influere potest bonum et verum ab interno seu spirituali homine, hoc est, (c)a Domino per illum, non enim est receptio; et si non receptio, sistitur et perit influxus, immo internus homo etiam clauditur; inde patet quod naturale omnino accommodandum sit ut sit receptaculum; hoc fit per {4}jucunda, nam bona quae naturalis hominis sunt vocantur jucunda, quia sentiuntur. 2 Quod `selav' sit jucundum naturale, (d)est causa, ut dictum, quia avis maris {5}erat, nam dicitur quod abreptus sit e mari, {6} Ventus profectus est a {7} Jehovah, et abripuit selav e mari, et demisit super castra, Num. xi 31;

atque per `avem maris et ejus carnem' significatur jucundum naturale, ac in opposito sensu jucundum concupiscentiae {8}; hoc significat `selav' in sequentibus apud Moschen, Colluvies quae in medio populi concupiverunt concupiscentiam, et volebant habere carnem; dicebant, Nunc anima nostra arida est, nec quicquam nisi quod ad man oculi nostri: ventus profectus est a cum Jehovah, et abripuit selav e mari, et demisit super castra: surrexit populus toto die illo, et tota nocte, totoque die crastino, ac collegerunt selav; qui minimum, collegerunt decem {9}homeres, quos sibi expanderunt expandendo circa castra; caro adhuc inter dentes eorum antequam deglutiretur, cum ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; unde vocavit nomen loci illius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, Num. xi [4,] 5, 6, 31-34;

hic `selav' pro jucundo concupiscentiae. Jucundum concupiscentiae vocatur, cum jucundum alicujus amoris corporei aut mundani dominatur ac totum hominem occupat, usque ut exstinguat bonum et verum fidei apud illum; hoc jucundum est quod {10} describitur, {11} propter quod percussi sunt plaga magna; at jucundum naturale, quod in hoc capite significatur per `selav,' quod datum populo in vespera, non est jucundum concupiscentiae, sed est jucundum naturalis seu externi hominis correspondens bono spiritualis seu interni; hoc jucundum in se habet bonum spirituale, at jucundum concupiscentiae, de quo Num. xi, in se habet malum infernale; utrumque dicitur jucundum, et quoque utrumque sentitur (x)ut jucundum; sed maxima intercedit differentia, unum enim in se habet caelum, alterum in se, habet infernum, etiam unum fit homini caelum, et alterum fit homini internum, cum externum exuitur; haec se habent sicut binae mulieres 3 quae similiter facie pulchrae et vita amoenae apparent in externa forma, sed prorsus dissimiles sunt in interna, una nempe (x)casta et sana, {11} altera lasciva et putida, ita una quoad spiritum suum {12}angelis, altera quoad spiritum suum {13}diabolis; quales {14}autem sunt, non apparet nisi cum externum evolvitur ac internum revelatur; haec dicta sunt ut sciatur quid jucundum naturale in quo bonum, quod significatur per `selav' in hoc capite, et quid jucundum naturale in quo malum, quod significatur per `selav,' Num. xi. @1 i, per quod bonum$ @2 ac per$ @3 i tam angeli, quam spiritus, et quoque homines$ @4 jucundum$ @5 fuit$ @6 i apud Moschen$ @7 i cum$ @8 i in naturali$ @9 omeres AI$ @10 i hic$ @11 i et$ @12 angelus$ @13 diabolus$ @14 itaque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church