8440. `Quia audivit murmurationes vestras': quod significet propter indolentiam in tentatione ut opem ferat, constat ex significatione `audire' cum de Jehovah, quod sit misereri et opem ferre, {1} inde quoque cessare facere, de qua supra n. 8428, et ex significatione `murmurationum' quod {2}sint indolentia in tentatione et querimonia, de qua n. 8351, 8428, 8433. @1 i et$ @2 sit$