Arcana Coelestia (Potts) n. 8432

Previous Number Next Number See English 

8432. `Et panem in matuta ad satiandum': quod significet quod in principio status novi habebitur bonum quantum recipere possunt, constat ex significatione `panis' quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 8410, hic autem bonum veri, quod est bonum Ecclesiae spiritualis, quia per panem intelligitur manna, de qua in sequentibus; ex significatione `matutae' seu `mane,' quod sit principium status novi, ut supra n. 8427; et ex significatione `ad satiandum' seu ad satietatem, quod sit quantum (x)vellent, de qua supra n. 8410, hic quantum recipere possent, nam bonum quod influit a Domino non datur quantum volunt, sed quantum recipere possunt; malum autem licet quantum volunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church