8425. `Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis': quod significet informationem a vero Divino, constat ex significatione `dicere' cum de illis quae a Jehovah mandata sunt ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quod sit informatio, de qua etiam n. 7769, 7793, 7825, 8041, ex repraesentatione `Moschis et Aharonis' quod sint verum Divinum, `Moscheh' internum et `Aharon' externum, de qua n. 7009, 7089, 7382, et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223.