Arcana Coelestia (Potts) n. 8423

Previous Number Next Number See English 

8423. `Et erit duplum super quod colligent die die': quod significet quod conjungenda, constat (c)a significatione `esse duplum' quod sit conjungi; quod conjungi per duplum significetur, est quia `duo' sunt conjunctio, de qua n. 1686, 3519, 5194; et ex significatione `colligere' quod sit recipere, ut supra n. 8418; et ex significatione `die die' seu singulo die, quod sit jugiter, ut quoque supra n. 8418. Quod `duo' sint conjunctio, est quia duo sunt ad quae omnia {1}se in universo referunt, nempe bonum et verum, seu quod idem, amor et fides, nam bonum est amoris et verum est fidei; inde quoque duo apud hominem sunt {2}quae faciunt vitam illius, nempe voluntas et intellectus, voluntas apud hominem formata est ad recipiendum bonum seu amorem, et intellectus ad recipiendum verum seu fidem; conjunctio duorum illorum vocatur conjugium, nam duo illa conjuncta (t)se similiter sicut conjuges habent, amant se mutuo, concipiunt et gignunt, proles inde vocatur fructus; ex his nunc patet cur `duo' seu `duplum' {3}significat conjunctionem, nam absque conjunctione duorum illorum nusquam aliquid nascitur seu producitur. Adjicere licet quod ex his manifeste constare possit quod fides absque amore seu charitate nullum fructum possit producere, sed quod fructus erit ab utroque conjuncto. @1 After universo$ @2 ad quae omnia vitae ejus se referunt$ @3 significet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church