8397. `Et profecti sunt ex Elim': quod significet successivum, constat ex significatione `proficisci' quod sit successivum et continuum, de qua n. 4375, 4554, 4585, (x)5996, 8181, 8345, et ex significatione `Elim' quod sit status consolationis post tentationem, de qua n. 8367; inde per `profecti sunt ex Elim' significatur successivum vitae quoad status tentationum; nam apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, cum tentationes subeunt, perducuntur ab una tentatione in alteram; hoc successivum est quod per `proficisci' hic significatur; quod `proficisci' significet successivum vitae, est quia spatia sicut tempora nulla {1}sunt in altera vita, sed pro illis status, n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381; consequenter per `motus' non significantur motus, nec per `profectiones' profectiones, sed statuum mutationes et successiones. @1 sint I$