8383. Quondam etiam permittebatur spiritibus malis nostrae telluris agere per artes suas malas, et infestare spiritus Joviales qui apud me; hi illos admodum diu sustinebant, sed tandem fassi sunt quod non possent amplius, et quod crederent pejores non dari, nam pervertebant (c)illorum imaginationem, et quoque cogitationem ita ut sibi viderentur quasi ligati, et non nisi quam ope Divina inde extricandi. Cum legerem in Verbo aliquid de passione Salvatoris nostri, tunc spiritus quidam Europaei inferebant dira scandala, animo seducendi spiritus Joviales; inquirebatur quinam essent et quid in mundo fuerant, et compertum quod quidam illorum fuerint (x)praedicatores, non dissimiles illis qui se ex societate Domini seu Jesuitas vocant, et quod tunc per praedicationes de passione Domini commovere potuerunt vulgus ad lacrimas; dicebatur illis causa quod in mundo {1}aliter cogitarent et aliter loquerentur, ita alia corde gererent et aliud ore ferrent, et quod nunc non ita fraudulenter illis liceat loqui, nam cum (t)fiunt spiritus, {2}adiguntur ad loquendum prorsus sicut cogitant. Obstupuerunt spiritus Jovis maxime quod tale discidium interiorum et exteriorum apud hominem dari {3}posset, nempe prorsus aliter loqui et aliter cogitare, quod sibi impossibile esset. @1 tam mali fuerint corde, sed aliter loquuti ore, lucri et honoris aucupandi causa$ @2 adigantur$ @3 potuisset$