8381. Spiritus Joviales cum viderent equos hujus telluris, apparebant {1}equi mihi solito minores, tametsi erant satis robusti et alti; hoc fuit ex idea spirituum illius telluris de equis ibi; dicebant quod etiam apud illos essent similes, at multo majores, sed quod sint feri seu in silvis, et quod cum visuntur, terrificent illos, tametsi nihil nocent; addebant quod pro illis sit timor insitus seu naturalis; inde dabatur ansa cogitandi de causa illius timoris; equus enim repraesentat in spirituali mundo intellectuale formatum ex scientificis, n. 2761-2763, 6534, et quia timent excolere intellectuale per scientias, inde influxus timoris; quod scientifica quae eruditionis humanae sunt non curent, videbitur in sequentibus. @1 illi$