8371. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis
Porro a spiritibus qui ex illa tellure {1}, informatus sum de variis quae apud incolas ibi, ut de (t)illorum gressu, de cibis, {2}et domiciliis, et similibus. Quod gressum illorum concernit, non ambulant erecti sicut incolae hujus telluris et plurium aliarum, nec repunt more animalium, sed cum gradiuntur, adjuvant se palmis et alternis vicibus se ad dimidium super pedes elevant, et quoque in gradiendo quovis tertio passu facie spectant ad latus et post se, et tunc etiam paulum inflectunt corpus quod fit repente, nam apud illos indecorum est ab aliis (x)spectari quam a facie. @1 i sunt$ @2 de$