8344. Vers. 22-26. Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Schur, et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas. Et venerunt ad Marah, et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; propterea vocavit nomen ejus Marah. Et murmuraverunt populus contra Moschen, dicendo, Quid bibemus? Et clamavit ad Jehovam, et monstravit illi Jehovah lignum, et projecit ad aquas, et dulces factae aquae; ibi posuit (x)illi statutum et judicium, et ibi tentavit illum. Et dixit, Si audiendo audiveris vocem Jehovae Dei tui, et rectum in oculis Ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis Ipsius, et custodiveris omnia statuta Ipsius, omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te, quia Ego Jehovah sanator tuus. `Et proficisci fecit Moscheh Israelem a mari Suph' significat successivum secundum ordinem veri Divini, postquam transiverunt regionem inferni: `et exiverunt ad desertum Schur' significat statum tentationis in quem dein perducti: `et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas' significat quod vera deficerent, et tandem plane: `et venerunt ad Marah' significat statum tentationis: `et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae' significat quod vera illis apparerent injucunda, quia absque affectione boni: `propterea vocavit nomen Marah' significat statum et quale illius tentationis: `et murmuraverunt populus contra Moschen' significat indolentiam ex tentationis acerbitate: `dicendo, Quid bibemus?' significat quod non sustineant vera, quia injucunda ex nulla illorum (x)affectione: `et clamavit ad Jehovam' significat supplicationem ad (x)Dominum ex indolentia: `et monstravit illi Jehovah lignum' significat quod Dominus bonum inspiraverit: `et projecit in aquas' significat quo affecit vera: `et dulces factae aquae' significat quod inde vera jucunda facta: `ibi posuit illi statutum et judicium' significat verum ordinis tunc revelatum: `et ibi tentavit illum' significat quoad tentationes in genere: `et dixit' significat instructionem: `Si audiendo audiveris vocem Jehovae Dei tui' significat fidem praeceptorum Domini: `et rectum in oculis Ipsius feceris' significat vitam secundum illa: `et auscultaveris praeceptis Ipsius' significat oboedientiam et vitam secundum bona fidei quae sunt interiora Ecclesiae: `et custodiveris omnia statuta Ipsius' significat vitam secundum vera fidei quae sunt exteriora Ecclesiae: `omnem morbum quem posui in Aegyptios non ponam super te' significat quod detinendi a malis quae illis qui in fide separata et in vita mali: `quia Ego Jehovah sanator tuus' significat quod Dominus solus praeservet a malis.