8337. `Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua': quod significet glorificationem Domini ex bono fidei, constat ex repraesentatione `Mirjam' quod sit bonum fidei; `Moscheh' enim repraesentat verum fidei quod immediate a Domino procedit; ita verum internum, `Aharon' autem verum fidei quod {1}mediate a Domino procedit, ita verum externum, n. 7009, 7089, (x)7382; inde `Mirjam' est bonum fidei quod mediate a Domino procedit, `viri' enim cum repraesentant verum, `mulieres illorum' repraesentant bonum, n. 6014; quia `Mirjam cum mulieribus' bonum externum repraesentat, ideo additur `soror Aharonis,' et non dicitur soror Moschis; {2}bonum etiam et verum se habent sicut soror et frater, n. 3160; at sciendum quod `mulieres' repraesentent bonum et `viri' verum cum agitur de Ecclesia spirituali, at `mulieres' repraesentant verum (c)ac `viri' bonum ubi agitur de Ecclesia caelesti, n. 4823; ex significatione `prophetissae' quod sit docens, de qua n. 2534, 7269, hic collaudans (x)Dominum, seu quod idem, glorificans Ipsum ex bono fidei, quia cantavit Jehovae, prout Moscheh et viri ex Israele; quod `cantare' sit glorificare, videatur n. 8261, 8263, 8267; et ex significatione `sumere tympanum in manu' quod sit glorificare ex bono fidei, `tympanum' enim praedicatur de bono spirituali, seu quod idem, de bono fidei, n. 4138. 2 Olim in cultu Divino adhibebantur plura genera instrumentorum musicorum sed cum multa distinctione; in genere per inflatoria {3}exprimebantur affectiones boni, et per chordacea affectiones veri, et hoc ex correspondentia sonori cujusvis (d)cum affectionibus; notum est quod per quaedam genera instrumentorum musicorum {4} exprimantur hae affectiones naturales, per quaedam illae, (m)et cum (x)harmonicum conveniens conspirat, quod actualiter illas affectiones {5}emoveant;(n) qui gnari musices sunt haec sciunt, et quoque convenienter illa in usum mittunt; causa hujus rei {6}existit ab ipsa natura sonori et ejus convenientia cum affectionibus; hoc homo didicerat primum non ex scientia et arte, sed ex auditu et ejus exquisito sensu; inde liquet quod id non veniat ex origine in naturali mundo sed ex origine in spirituali, {7}et tunc ex correspondentia rerum quae ex ordine fluunt in (t)naturali mundo cum rebus in mundo spirituali; sonorum harmonicum et ejus varietates {4} correspondent statibus gaudii et laetitiae in spirituali, et status gaudii et laetitiae ibi existunt ab affectionibus, quae in illo mundo sunt affectiones {8}boni et veri; inde nunc constare potest {9} quod instrumenta musica correspondeant jucundis et amoenis affectionum spiritualium et caelestium, {10}et quod quaedam instrumenta his, quaedam illis affectionibus, (x)videantur quae de his prius n. 418-420, 4138, dicta et ostensa sunt. 3 Quod tympanum in specie attinet, correspondet illud bono spirituali, hoc est, bono veri; causa est quia tympanum non est instrumentum chordaceum, nec est inflatorium, sed quia est coriaceum, {11}est chordaceum quasi continuum, et quoque quia sonorum ejus est gravius et altius sonoro chordaceorum; hoc quoque constare potest ex Verbo ubi `tympanum' nominatur, {12}ut apud Esaiam, Cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae, xxiv 8;
`gaudium tympanorum' pro {13}jucundis affectionum boni fidei; `gaudium citharae' pro jucundo affectionis veri fidei: apud Jeremiam, Denuo aedificabo te ut aedificata sis, virgo Israelis; denuo adornabis tympana tua, et exibis in choream ludentium, xxxi 4;
`adornare tympana' pro glorificare Deum ex {14}bono spirituali, agitur enim de Ecclesia spirituali, quae est `virgo Israelis': similiter apud 4 (x)Ezechielem, In Eden horto Dei fuisti; opus tympanorum tuorum et fistularum tuarum in te, in die quo creata es, praeparata sunt, xxviii 13;
ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, et per `tympana et fistulas illarum' affectiones et harum gaudia: {15} apud Davidem, Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei Regis mei in sanctuario: praecesserunt cantantes, post pulsantes, in medio virginum tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25]:
apud eundem, Acclamate Deo Jacobi, extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, Ps. (x)lxxxi 2, 3 [A.V. 1, 2]:
apud eundem, Cantate Jehovae canticum novum; laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallent Ipsi, Ps. cxlix 1, 3;
ibi `laudare cum tympano' pro glorificare ex jucundo affectionis boni fidei, et `laudare cum cithara' pro {16} amoeno affectionis veri 5 fidei: apud eundem, Laudate Deum cum tympano et chorea, laudate Ipsum cum fidibus et organo, laudate Ipsum cum cymbalis soni, laudate Ipsum cum cymbalis clangoris, Ps. (x)cl 3-5;
`laudare cum tympano et chorea' pro ex bono et vero fidei; `ex fidibus et organo' pro ex veris et inde bono. Quia instrumenta quaelibet {16} correspondentia significabant jucunda et amoena (x)affectionum spiritualium et caelestium, inde etiam Psalmis pluribus Davidis inscriptum, {17}ac indicatum quomodo psallerentur; {18}prout super Neginoth, super Nechiloth, super Octava, Schigajon, Gitthith, (x)Muthlabben, Scheminith, (x)Schoschannim, Machalath. @1 procedit a Domino mediate$ @2 nam bonum$ @3 exprimebant$ @4 i in naturali mundo$ @5 emoveat$ @6 ducitur ex$ @7 exque$ @8 veri et sunt boni$ @9 i non modo$ @10 sed etiam quod quaedam his, et quaedam illis$ @11 ita$ @12 sicut$ @13 jucundo$ @14 jucundo affectionis boni fidei$ @15 i similiter$ @16 i ex$ @17 quibus et$ @18 et dicitur quibus instrumentis simul$