8330. `Sanctuarium, Domine, praepararunt manus Tuae': quod significet caelum ubi illi qui in vero fidei a Domino, constat (c)ex significatione `sanctuarii' quod sit caelum ubi verum fidei, de qua sequitur; et ex significatione `praepararunt manus Tuae' quod sit quod a Domino; quod de `sanctuario' dicatur quod `praepararunt manus' est quia `manus' praedicantur de vero, et (x)significant potentiam; quod `manus' praedicentur de vero, videatur n. 3091, (x)8281; et quod sint potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, 8281; similiter ac sanctuarium, quod {1}hoc praedicetur de vero, n. 8302; voces autem quae praecedunt, {2}ut `locus ad habitare Te' et `operatus es Jehovah,' praedicantur de bono quia referuntur ad `montem hereditatis,' per quem significatur caelum in quo bonum charitatis, n. 8327; quod voces sint quae in Verbo praedicantur de bono, et voces quae praedicantur de vero, videatur n. 8314. 2 Quid caelum in quo bonum charitatis, quod per `montem hereditatis' significatur, et (d)quid caelum in quo verum fidei, quod est `sanctuarium,' paucis dicetur: caelum in quo bonum charitatis, est in quo {3} interiores qui a regno spirituali Domini sunt, et caelum in quo verum fidei, est in quo sunt exteriores qui ab illo regno; qui {4} interiores sunt, illi in ipsa charitate sunt et inde in fide; qui autem exteriores, sunt qui in fide sed nondum in charitate; hi bonum faciunt ex oboedientia, illi autem ex affectione; ex his patet quid per caelum in quo bonum charitatis, et per caelum in quo verum fidei, intelligitur. 3 Quod sanctuarium attinet, est illud in sensu supremo verum fidei quod a Domino, et inde in sensu repraesentativo est regnum spirituale Domini, tum Ecclesia spiritualis, et inde homo regeneratus qui est Ecclesia; estque {5}sic in sensu ab illis abstracto verum fidei, ita ipsa fides; {6}quid sanctum, videatur supra n. 8302; inde nunc est quod caelum (c)a vero fidei quod a Domino dicatur `sanctuarium', ut apud Davidem, Respondeat tibi Jehovah in die angustiae; mittat auxilium tibi e sanctuario, et ex Zione sustentet te, Ps. xx 2, 3 [A.V. 1, 2];
`sanctuarium' ibi pro caelo ubi verum fidei, `Zion' pro caelo ubi bonum amoris: apud eundem, 4 Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; formidabilis Deus; e sanctuariis Deus Israelis, Ps. lxviii 25, 36 [A.V. 24, 35];
`sanctuarium' pro caelo ubi verum fidei, inde `Deus' dicitur et non `Jehovah,' tum quoque `Rex,' quia `Deus' dicitur ubi agitur de vero (c)ac `Jehovah' ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, (x)2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268; et {7}quia `rex' {8}est verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: apud eundem, 5 Laudabit Jah, quia prospexit ex alto sanctuarii Sui; Jehovah e caelis ad terram respexit, ad audiendum gemitum vincti, ad aperiendum filiis mortis, Ps. cii 19-21 [A.V. 18-20];
`sanctuarium' hic quoque pro caelo quoad verum fidei: apud eundem, Laudate Deum in sanctuario Ipsius, laudate Ipsum in expanso roboris Ipsius, Ps. cl 1;
`laudare in sanctuario' pro (c)a vero fidei quod a Domino, `laudare in expanso roboris' pro ex bono charitatis quod a Domino. @1 id$ @2 nempe$ @3 i sunt$ @4 i enim$ @5 inde$ @6 haec intelligitur per sanctuarium; quod sanctum praedicatur de vero a Divino$ @7 quod altered to quia$ @8 sit$