Arcana Coelestia (Potts) n. 8321

Previous Number Next Number See English 

8321. `Usque dum transibit populus Tuus': quod significet quod sic absque discrimine infestationis salvabuntur omnes qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri, constat ex significatione `transire' quod sit absque discrimine infestationis salvari, nam cum {1}injecti inferno et remoti sunt illi qui in falsis a malo qui {2}infestaverunt, tunc non {3} sunt qui obstant injiciendo falsa (c)et mala, et sic {4}inhibent a receptione boni et veri (c)a Domino; haec sunt quae hic per `transire' significantur; nam quamdiu mali non conjecti fuerunt in infernum, vix aliqui potuerunt transire, hoc est, salvari, nam tunc mali continue excitabant mala et falsa apud illos qui in alteram vitam veniebant, et sic retrahebant a bono et vero; ut itaque illi qui in bono et vero a talibus liberarentur, Dominus in mundum venit, et cum in mundo fuit, tunc per continuas tentationes in Se admissas, et per continuas in illis victorias, subjugavit omnes tales, et dein per praesentiam Suam fecit ut conjicerentur in infernum ubi obsessi a suis malis et falsis in aeternum vincti {5}tenerentur. 2 Per `populum' hic intelliguntur qui in facultate recipiendi verum boni et bonum veri sunt, nam populus {6}in genere significat illos qui in vero et bono fidei {7}, n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, hic significat Israelem, hoc est, illos qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in vero boni et in bono veri, n. (x)7957, 8234. In facultate recipiendi verum boni et bonum veri dicitur quia non alii in facultate illa sunt quam qui vitam charitatis vixerunt; haec vita dat facultatem illam; (x)quam maxime errant qui credunt quod fides absque {8}charitate hoc quale possit dare; nam fides absque charitate est dura et resistens, (c)et rejicit omnem influxum a Domino, sed charitas cum fide {9}est cedens et mollis, et recipit influxum; inde est quod charitas det illam facultatem, non autem fides absque charitate; et quia charitas dat illam facultatem, etiam illa est quae salvat, nam qui salvantur non salvantur per {10}charitatem a se sed per {10}charitatem a Domino, consequenter per facultatem recipiendi {11}illam. @1 remoti sunt ac immersi inferno$ @2 infestaverant$ @3 i amplius$ @4 inhibendo$ @5 tenentur$ @6 After significat$ @7 i sunt$ @8 vita charitatis$ @9 A is confused but seems to read est qui emollit et recipit influxum$ @10 bonum$ @11 illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church