Arcana Coelestia (Potts) n. 8309

Previous Number Next Number See English 

8309. `Deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae': quod significet quod Divina Domini potentia elevaverit illos ad caelum in Divinum ibi, constat ex significatione `ducere in virtute,' cum dicitur de elevatione in caelum a Domino, quod sit elevare ex Divina potentia; quod virtus sit potentia, patet; et ex significatione `habitaculi sanctitatis' quod sit caelum ubi Divinum, {1}sanctitas enim praedicatur de Divino Vero quod a Domino procedit, n. 8302, et Divinum hoc Verum facit caelum. 2 Quod `habitaculum Jehovae' seu `Domini' sit caelum, et quoque bonum, quia in bono est caelum, constat ex his locis: apud Moschen, Respice ex habitaculo sanctitatis Tuae e caelo, et benedic populo Israelis, Deut. xxvi 15:

apud Esaiam, Prospice e caelo, et vide ex habitaculo sanctitatis et decoris Tui, lxiii 15:

apud Davidem, Si dedero somnum oculis meis, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula (x)forti Jacobi: ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae, intrabimus in habitacula Ipsius, Ps. cxxxii 4-7. 3 Quod `habitaculum Jehovae,' hoc est, Domini, sit in bono, apud Zachariam, Jubila et laetare, filia Zionis; ecce Ego veniens ut habitum in medio tui; adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo, et erunt Mihi in populum, habitabo namque in te, ii 14, 15 [A.V. 10, 11]:

et apud Ezechielem, Ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, sic erit habitaculum Meum apud illos, xxxvii 26, 27;

`sanctuarium' est ubi Divinum Verum in quo Divinum Bonum {2}. @1 per sanctitatem enim significatur Divinum Verum a Domino procedens$ @2 i, videatur etiam supra n. 8268 (but n. 8269 probably intended)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church