Arcana Coelestia (Potts) n. 8293

Previous Number Next Number See English 

8293. `Implebitur anima mea': quod {1}sit jucundum, constat absque explicatione. `Implebitur anima mea' dicitur quia ipsum jucundum illorum qui in inferno sunt est malum inferre aliis apud quosdam ob nullum finem, solum propter jucundum; apud quosdam propter finem ut redigantur ad servitia quae crudeliter postea tractare volunt; quod tale jucundum in altera vita sit illis qui in malo vitae sunt, vix aliqui possunt credere et ne quidem ipsi, nam quamdiu in mundo sunt, coercentur a timoribus, qui sunt poenarum legis, tum jacturae honorum, opum, famae, et quoque vitae; hi timores tunc faciunt ut abstineant malis in externis, ac inde putant quod non tales sint; sed cum reflexiones super jacturam vitae, opum, honorum, famae, illis adimuntur, ut fit in altera vita, et relinquuntur suo malo, tunc jucundum malum faciendi, quod latuit in voluntate, et exseruit se quoties removere potuissent timores illos, se manifestat; id jucundum tunc facit vitam illorum, quae vita est vita infernalis. @1 significet jucundum, constat ex significatione impleri anima, quod sit jucundum vitae; quod id jucundum vitae sit, est quia cum homo in jucundo est, ut cum si succedunt res, respiratio ejus plena sit et libera, ita pectus anima impletum, n. 3750, 7411$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church