Arcana Coelestia (Potts) n. 8272

Previous Number Next Number See English 

8272. Vers. 3-5. Jehovah vir belli, Jehovah nomen Ipsius. Currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare; et electio ducum tertianorum submersi in mari Suph. Abyssi obtexerunt illos, descenderunt in profunditates sicut lapis. `Jehovah vir belli' significat quod Dominus contra omnia mala et falsa, quae ab infernis, tutetur {1}: `Jehovah nomen Ipsius' significat quod solus sit a Quo omnia: `currus Pharaonis et exercitum illius projecit in mare' significat falsa ex malo in specie et in genere illorum qui ab Ecclesia et ibi in vita mali, quod se ad praesentiam Ipsius conjecerint in inferna: `et electio ducum tertianorum' significat omnia cum singulis: `submersi in mari Suph' significat quod concluserint se falsis ex malo: `abyssi obtexerunt illos' significat quod falsitates ex cupiditatibus operuerint illos: `descenderunt in profunditates sicut lapis' significat quod ad inferiora lapsi sint sicut ex gravi. @1 A has marginal note bella Jehovae, historica ***$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church