8246. De faciebus hominum nostrae telluris dicebant quod non pulchrae essent; ac mirati quod {1}aliquorum facies essent verrucosae (c)et pustulatae, {2}tum aliter deformatae; dicebant quod apud illos nusquam tales appareant; quaedam facies usque arridebant, nempe quae hilares (c)et ridentes erant, et quae circum labra paulum prominebant. @1 aliquae$ @2 aut$