Arcana Coelestia (Potts) n. 8237

Previous Number Next Number See English 

8237. `Et vidit Israel Aegyptios mortuos in litore maris': quod significet aspectum damnatorum hinc inde dispersorum, constat ex significatione `videre' quod sit aspicere seu aspectus; ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in falsis a malo; ex significatione `mortuorum' quod sint damnati, de qua n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione `in litore maris' quod sit circa extrema inferni; quod `litora' sint extrema, patet, et quod `mare' {1} sit infernum, prius ostensum est; inde est quod per `videre illos mortuos in litore maris' significetur aspectus damnatorum hinc inde dispersorum. 2 Quia aspectus damnatorum {2} dicitur, illustrandum est quomodo cum hoc se habet: qui in infernis sunt non apparent illis qui in alio inferno sunt, ne quidem illis qui in proximo seu vicinissimo, nam prorsus separati sunt, sed apparent illis qui in caelo, quoties id Domino beneplacet; Dominus enim regit inferna etiam per angelos quibus datur copia e loco ubi sunt videndi omnia quae ibi existunt; hoc fit ex causa ut ibi quoque ordo sit, et ne unus alteri violentiam inferat ultra quam permittitur; hoc munus angelis datur, et per id dominium super inferna; inspicere in inferna et videre ibi quae fiunt, etiam aliquoties datur bonis spiritibus, nam ex ordine est quod e superiore videri queant inferiora, non autem ab inferioribus superiora; ita ab illis qui in caelo sunt, videri possunt inferna et illi qui ibi, non autem vicissim; (m)inde est quod ex bono videri queant mala, non autem ex malo bona, nam bonum superius est et malum inferius.(n) @1 i hic$ @2 i hinc inde dispersorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church