8227. `Et Aegyptii fugientes obviam ei': quod significet quod (x)ipsi se falsis ex malo immergerent, constat ex significatione `fugere obviam mari' quod sit immergere semetipsos falsis ex malo, quae per aquas maris illius significantur, n. 8226. {1} Hoc ita se habet: qui non interiora causarum novit non aliter potest credere quam quod mala quae malis eveniunt, sicut punitiones, vastationes, damnationes; ac denique conjectiones in infernum, sint ex Divino; ita enim prorsus apparet, nam talia existunt ex praesentia Divini, n. 8137, 8138, 8188; at usque nihil tale evenit illis ex Divino sed ab ipsis; Divinum ac Ipsius praesentia unice pro fine habet tutelam (c)ac salvationem bonorum: apud hos cum Divinum praesens est ac tutatur illos contra malos, tunc mali ardescunt adhuc magis contra illos, et adhuc magis contra Ipsum Divinum, nam hoc maximo odio habent; qui odio habent bonum, odio maxime habent Divinum; inde irruunt, et quantum irruunt tantum ex lege ordinis conjiciunt semet in punitiones, vastationes, damnationem, et tandem in infernum; ex his constare potest quod Divinum, hoc est, Dominus, nihil nisi bonum faciat ac nulli malum, sed quod ipsi qui in malo sunt se in talia conjiciant; haec sunt quae significantur per quod `Aegyptii fugerint obviam mari,' hoc est, quod (x)ipsi se falsis ex malo {2}immerserint. 2 Quod hanc rem concernit, ulterius aliquid dicetur; (s)creditur etiam {3}quod ex Divino mala, ex eo quia Divinum permittit et non aufert, et qui permittit et non aufert cum potest, apparet sicut quod velit, et sic quod in causa sit; sed Divinum permittit quia non inhibere nec auferre potest; Divinum enim non vult nisi bonum, si itaque inhiberet et auferret mala, nempe punitionum, vastationum, persecutionum, tentationum, et similia, tunc vellet malum, nam {4}tunc non illi possent emendari, {5}ac tunc malum incrementum caperet, usque {6}dum dominaretur super bonum; se habet hoc sicut cum rege qui absolvit sontes; is in causa est mali ab illis postea in regno, et quoque in causa quod licentia inde aliis, praeter quod malus (x)confirmetur in malo; quare rex justus et bonus, tametsi auferre potest punitiones, usque non potest, nam sic non bonum sed malum facit; sciendum quod omnes punitiones, tum tentationes, in altera vita pro fine habeant bonum.(s) @1 i Cum$ @2 d immerserint i immergant$ @3 After ex eo$ @4 sic nec$ @5 nec boni possent tutari, nam$ @6 ut$