Arcana Coelestia (Potts) n. 8212

Previous Number Next Number See English 

8212. `Et prospexit Jehovah ad castra Aegyptiorum': quod significet extensionem inde influxus Divini versus illos qui per falsa violentiam inferre conabantur, constat ex significatione `prospicere' cum praedicatur de Jehovah, quod sit extensio influxus Ipsius; quod enim `Dominus prospiciat ad aliquem' sit influere, patet, nam tunc praesentem Se sistit, et dat perceptionem boni et veri illis qui in vero {1}ex bono ex Ipso sunt, quod fit per influxum; (m)inde est, cum angeli inspiciunt in aliquem, quod infundant {2}in illum affectionem quae vitae illorum est;(n) et ex significatione `castrorum Aegyptiorum' quod sint {3}falsa ex malo, de qua n. 8193, 8196; et quia tunc illi qui in falsis ex malo erant (x)persequebantur filios Israelis, significatur etiam conatus per falsa violentiam inferendi, n. 8208. @1 et$ @2 ipsam$ @3 qui in falsis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church