821. Dantur qui extrinsecus ferunt faciem et vitam honestam, sic ut nemo aliud suspicari possit quam quod sint honesti, studentes omni modo ita apparere ob causam emergendi in honores et absque jactura famae lucrandi; quare nec aperte {1}faciunt, sed per alios; artificiis dolosis spoliant alios suis bonis, nihil curantes si familiae quas spoliant, fame perirent; quod si non pateret coram mundo ipsi actu facerent absque conscientia; ii usque sunt tales ac si actu fecissent. Sunt latrones occulti, et genus eorum odii est cum fastu, aviditate lucri, immisericordia et dolo conjunctum. Tales in altera vita volunt insontes esse, dicentes se nihil mali fecisse quia non detectum; utque inculpatos se praebeant, exuunt vestes, sistunt se nudos, testantes sic innocentiam: dum examinantur, ex singulis vocibus et ex singulis ideis cogitationis percipiuntur prorsus quales sunt, quod ignorant. Tales in altera vita socios, quoscumque offendunt, absque conscientia necare cupiunt; et apud se habent securim et malleum in manu, et videntur habere alium spiritum apud se quem supinatum percutiunt, sed non ad sanguinis effusionem, quia timidi sunt mortis; nec possunt instrumenta ista e manu projicere, quod tamen summa opera conantur ne videantur tales, ut animi eorum ferocia coram spiritibus et angelis appareat: sunt in media distantia sub pedibus versus anteriora. @1 I has faciunt; sed per alios, but cf. S.D. 1207.$