Arcana Coelestia (Potts) n. 8159

Previous Number Next Number See English 

8159. `Et Pharao appropinquavit': quod significet influxum falsi ex malo gravem inde, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8146, 8148; et ex significatione `appropinquare' quod sit influxus; in sensu interno agitur de prima tentatione illorum qui liberati sunt, ac omnis tentatio fit per influxum ab infernis; spiritus enim qui inde sunt excitant et depromunt omnia male acta et male cogitata quae apud hominem, et per illa incusant (c)eum (c)et damnant; inde conscientia laeditur et mens in anxietatem venit; haec fiunt per influxum ab infernis, imprimis ab hoc inferno quod {1}repraesentatur per `mare Suph'; ex his constare potest quod per `appropinquare' in sensu spirituali, in quo de tentationibus agitur, significetur influxus. 2 Quia in versibus nunc sequentibus agitur de tentatione prima illorum qui ab Ecclesia spirituali, sciendum quod prius tentationes subire nequiverint quam postquam Dominus Humanum Suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, et in Hoc apud illos praesens esset; si prius, tunc succubuissent, nam illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati sunt per Divinum Humanum Domini; {2}(m)tentationes illorum qui ab Ecclesia spirituali, quas subituri postquam Dominus in mundum venit, et tunc {3}ex Divino Humano potuit pro illis {4}contra inferna pugnare, intelliguntur per haec apud Malachiam, {5}Subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis quem vos desideratis; ecce venit, dixit Jehovah Zebaoth. Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit? Ille enim sicut ignis conflatoris, et sicut smegma fullonum; sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos, sicut aurum et sicut argentum; ut sint adferentes Jehovae minham in justitia; tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies aeternitatis, et juxta annos priores, iii 1-4;

{6}manifeste ibi de Domini Adventu; `filii Levi' ibi sunt qui ab Ecclesia spirituali, nam per `Levi' significatur charitas seu bonum spirituale, n. 3875, 4497, 4502, 4503, {7}`ignis conflatoris' est tentatio, per quam purificatio, quae (x)hic intelligitur per `purgare et defaecare illos sicut aurum et argentum'; `minhah adferent Jehovae' est fides et charitas; `dies aeternitatis et anni priores' sunt antiquae Ecclesiae, ac status cultus Domini tunc.(n) 3 {8}Quod tentationes attinet, illae se habent, sicut {9}supra n. 8131 dictum {10}, quod inferna pugnent contra hominem, et Dominus pro homine; ad quodcumque falsum quod inferna inferunt est responsum a Divino; falsa, quae ab {11}infernis, injiciuntur (c)et influunt in externum seu naturalem hominem, sed responsum a Divino influit in internum seu spiritualem; hoc, quod a Divino, non ita ad {12}perceptionem hominis pervenit sicut illa, nec illud singularia cogitationis movet sed communia ejus; at ita ut {13} vix ad perceptionem aliter veniat quam sicut spes et inde consolatio, in qua tamen innumerabilia sunt quae homo nescit; sunt talia quae conveniunt affectioni seu amori (c)illius, imprimis affectioni seu amori veri et boni, ex quibus illius conscientia. 4 Haec dicta sunt ut sciatur quod per vitam filiorum Israelis in deserto describantur tentationes in sua serie quas subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, (c)et liberati, quod tentationes subiverint, erat ut (x)ulterius praepararentur ad caelum, nam per tentationes, ut per unica media, confirmantur bona et vera, et conjunguntur, et per illas charitas fit charitas fidei, et fides fit fides charitatis; quod tentationes subituri illi qui ab Ecclesia, intelligitur per haec quae Dominus dixit apud Matthaeum, Quisquis non suscipit crucem suam, et sequitur post Me, non est Me dignus, x 38, 39; Marc. viii 31 ad fin.:

apud eundem, {14} Dixit discipulis Suis, Si quis vult post Me venire, abneget se ipsum, tollat crucem suam, et sequatur Me, xvi 24, 25; Luc. ix 23, 24:

apud Lucam, Quisquis non portat crucem suam, venitque post Me, non potest (t)esse Meus discipulus, xiv 27:

apud Marcum, Jesus ad divitem, Veni, sequere Me, tollens crucem, x 21:

et apud Matthaeum, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super terram; non veni mittere pacem, sed gladium, x 34. {15} 5 Sed sciendum quod in tentationibus non homo pugnet sed Dominus solus pro homine, tametsi hoc apparet sicut ab homine; et cum Dominus pugnat pro {16}homine, vincit homo in omnibus; hodie pauci in tentationes admittuntur ex causa quia non in vita fidei sunt, et inde non in conscientia veri, et qui non in conscientia veri ex bono vitae, is succumbit, inde status ejus sequens pejor fit statu priore. @1 significatur$ @2 What appears in m of A is marked for insertion near the end of after the quotation from Matthew x 34.$ @3 Dominus$ @4 pugnare contra inferna, etiam$ @5 Seven dashes appear in A in place of this quotation which is not written out.$ @6 quod de Domini adventu ibi agatur, manifeste patet, per filios Levi intelliguntur$ @7 per purificare ac purgare et defaecare sicut aurum et argentum significatur tentatio, nam per illas purificantur$ @8 Tentationes enim$ @9 d supra i prius$ @10 i est$ @11 inferno$ @12 cognitionem$ @13 i etiam$ @14 i Jesus$ @15 See n. 8159, footnote 2$ @16 illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church